APES et Bombyces

APES et Bombyces
APES et Bombyces
inter utiliora insecta primas facile obtinent, illi ad cibi obsonia maxime, et lucem noctu in tenebris praestandam et sum mum in Medicina usum; hae ad superbissimas verstes ac utensilia. Et quidem Apes quos in Panos tutela Gentilitas posuit, ur infra videbimus, potissimum ab admiranda earum industria atque ingenio, labore ac sedulitate ineffabili, incredibili regendi peritia et politia Plin. l. 11. c. 5. celebrat: adiungi potest inviolata iustitia, concordia, pietas, temperantia, munditia. Mirabile inprimis, quomodo tam pusilla anmalcula ex tanta florum diversitate mel ceramque colligaut, per longissima intervalla deferant, constipentque ne effluat. Plura genera florum eodem itinere non tangunt, sed a viola in violam spatiantur, donec in alveari se exonerent. Aristodem um Philosophum seribit Augustin. annos multos insudâsse, ut naturam apis investigaret; et Aristomachum cicero Solinensem aunos duodesexaginta nihil aliud gessisle testatur. Hodieque disputant docti, utrum sucum ex floribus ducant, qui protinus mel sit, an in saporem convertant: volunt tamen favos ex floribus, ceram ex lacrimis arborum, mella ex rore aeris, siderum exortu potissimum et arcus caelestis incubiru fieri. Vide infra voce Ros. Pavimentum illinunt ex salice et ulmo, ne bestiolaesubeant nociturae. Regum cellas eminentiore, veluti Regiô locô, maiori laxitare peramplas fingunt et sepimentô, tamquam murô quôdam, ad Maiestatem tuendam citcumvallant. In regiae autem vicinis cellis, summa senectute affectae, tamquam Regis satellites, habitant: proximae sunt natu minimae, nondum anniculae: adolescentes et firmiores per extima versantur. Mella partem, proles aliam atque aliam fuci per favos poscunt, qui erecti et collapsi fulciuntur, quasi pilis fornicatis. Non in rectum fiunt ingreslus in domunculas: si quod animal ingrediatur, hostem propellunt, occidunt et evolvunt gregatim. Si duo cohabitent examina, genere favorum discetnuntur. A tecto pendent favi, solum non tangunt, ut subeant facilius. Favi per Germaniam octo pedes longi etiam Plinio sunt visi. Trinô exercentur opere, quod in cibum, mel et savum dispescitur. Cellae omnes sexangulae sunt, pro numero et opere pedum, aequalibus lateribus. Caelô
serenô provolant Apes, ortâ pluviâ, lapillis sese muniunt contra ventos, uti anseres Taurum transvolantes in Cilicia, ob merum aquilarum. Urinam horninis expetunt, morbô tentae; foris dormientes; supinae iacent, ne ros officiar alis: segnes excitant et morte puniunt. Sunt porro foris et intus munia divisa: operantur intta sexaginta passus et subinde, floribus in propinquo consumptis, speculatores ad pabula ulteriora mittunt: videas flores aggerere pedibus, aquam ore, guttasque totius corporis lanugine: aliae quaerunt mel, aliae stipant, aliae struunt cellulas; adolescentes foris, senes intus exetcentur. Excipiuntur onera et disponuntur; sollicitam castris adhibent custodiam; non insidiantur alienis laboribus. Omnes ut in exercitu vivunt, atque alternis dorminunt et opus faciunt pariter et colonias mittunt. Oberservatum est, ad Solis occasum eas ad alveare congruere et quasi dafatigatas sese ad quietem componere: tum ante vestibulum excubat cohors praetoria, quae per alvearis partes exteriores mittit cursores; ut cives colligant, hostium insidias discant, idque subinde, sed breviore continue spatiô, donec manipulares paulatim sese condant, et postrema vigil bis terve ante ostium oberret, adeoque sese recipiat. Duces consiciunt quaedam ad vocem, quasi imitatione tubae habentque inter se signa pacis et belli. Statio interdiu ad portas more castrorum, noctu quies in matutinum, donec una exciter bombo, ad quem mox provolant;
et cum iam advesperascit; in alveo strepunt minus, donec rursus una circumvolet, eôdemque, quô excitavit, bombô, veluti, quietem imperans, tunc repente omnes conticescunt. Sunt qui Reges aculeis carere velint; sunt qui negent: concordes ineo, numquam exseri. Quemadmodum Tribuni militum apud Romanos ferebant enses sine acumine, ut docerent, se milites non occidere, sed corrigere debere. Rege prehensô, totum agmen tenetur, amissô dilabitur, defunctô maeret, aberrantem odoratu sagaci persequitur et reducit, gestar cum volare non potest. Inter se pugnant numquam; suâ sorre contentae in aliud alveare non migrant; adversus immundos homines acriter insurgunt, ipsaeque, quidquid spurcitiae inter opera oboritur, mox egerunt, etc. Ceterum pennas habent detectas, easque quatuor, Aristoteles memorat et albas; crura sunt scabra, ut flores rectius haereant; lingua praelonga, quam foris gerunt, velut aculeum fungosum et cavum, ut eo simul et gustare et cibum trahere posssint; habent dentes et ventriculos, in quos congeritur mellis liquor aerins: aculeos infigunt et reliquunt, exinde moriturae. Eventus docuit, Apum examina et adversa et prospera significâsle. Val. Max. l. 1. c. 6. ex. ext. 3. certe; Formicis Midae, inquit, iure meritoque Apes Platonis praetulerim; In cuius adhuc infantis ore mella cas cohgessisse; notum: quod de Pindaro quoque. Hierone Parentis iussu exposito; Comate servo Siculo apud Theocritum, aliis, legimus, etc. Vide Auctorem Sinae et Europae c. 38. et hîc passim, inprimis ubi de Apiariis, Cera ac Melle, ut et in voce Apis. De Apibus vero aureis, in Childerici Franc. Regis sepulchto, haud pridem in Flandria, repertis, in uce Childericus: infra item, voce Apis. Sed et de Apium decimis, vide Ordericum Vitalem l. 5. p. 582. de Iure, quod dominus loci habet in Apiaria, in fylvis inventa, Car. du Fresne in voce Abollagium, item Vas apum; de alvearibus Apum cum ipsis Apibus in hostem proiectis, in Hist. Austr. A. C. 1289. etc. Virgilius Apum Rem publ. elegantissimô carmine prosequutus est, Georg. l. 4. quod sic incipit v. 149.
Nunc age, naturas Apibus quas Iuppiter ipse
Addidit, expediam: pro qua mercede canoros
Curetum sonitus, crepitantiave aera sequutae;
Dictaeo caeli Regem pavere sub antro.
Solae communes gnatos, consortia tecta,
Urbis babent, magnisque agitant sub legibus aevum;
Et patriam solae et certos novêre penates,
Venturaeque byemis memores, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • BOMBYLIUS seu BOMBYX quoque — BOMBYLIUS, seu BOMBYX quoque Graece Βομβυλιὸς, e genere vesparum seu apum, ceram facere dicitur Plinio l. 11. c. 22. qui eam male confundit cum bombyce, quae ex etucarum genere est et bombycinum a se gignit. Bombyx enim, quae ceram facit, telam… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”